monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, 54, 11
Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam? Post conturbationes mortiferas, et verissimae humanitatis indigentiam, necesse fuit liberationem expetere, quam sibi noverat conferendam. Ait enim: Quis dabit mihi, scilicet nisi tu, Pater, qui humanam naturam usque ad coelorum regna perducens, ad tuam dexteram collocabis? Pennae a pendendo dictae sunt, quae corpus avium in auras aethereas sublimi levitate suspendunt. Sed inspice quod pennas non aquilae, non accipitris, non hirundinis, quae his omnibus celerius volant, sibi dari postulat, sed columbae. Columba enim dicta est quasi cellae alumna, quae vitam sine alterius gravamine peragit. Avis innocens, mansueta, quae in nullum animal fellita voluntate consurgit, nec escis sordidis ullatenus acquiescit. Merito ergo columbae pennas Dominus Christus expetiit: in cuius specie supra eum baptizatum Spiritus quoque sanctus apparuit . Sequitur: Et volabo, et requiescam. Volabo, id est celerrima me velocitate transponam. Significat enim quando molestias Iudaeorum vitavit, ut ab eorum iniquitate quiesceret; quod etiam versus sequens ostendit.